terra sua valida guerra. Sed et dum adhuc in Ordine Predicatorum
viveret, quidam elegerunt eum in sue civitatis episcopum. Sed
Predicatores non permiserunt quod ipse episcopatum acciperet,
nolentes eum amittere. Hunc visitavi Arimini in domo fratrum
Predicatorum et congratulans et sibi congaudens dixi: «Fecistis
nunc quod patriarcha Iacob aliquando dixisse cognoscitur,
scilicet: Iustum est ut aliquando provideam etiam domui mee».
Et multum placuit sibi ista auctoritas, et voluit eam habere. Hic
Ordinem fratrum Minorum intrasset, nisi dissuasisset sibi frater
Thadeus de Bonocomite, qui erat in Ordine nostro. Molestabatur
enim a fratribus ut male ablata restitueret, si vellet ad obedientiam
recipi. Et dixit domino Martino: «Sic facient tibi, si intraveris
Ordinem». Et sic dominus Martinus timens, Ordinem Predicatorum
intravit. Et forte melius fuit pro se et pro nobis.
Item, tempore illo, audiens frater Helyas quod viriliter feceram
stando in Ordine, mittebat michi salutem et gratiam suam
significando quod, si volebam ire ad habitandum in aliqua provincia
Ordinis, significarem sibi, et ipse statim obedientiam mitteret,
per quam possem ire quo vellem. Et significavi sibi quod
de provincia Tuscie esse volebam. Erant autem tunc temporis
ibi mecum in conventu Fanensi duo fratres de Tuscia, de quorum
consilio ista dicebam, scilicet frater Vitalis de Vulterris, qui erat
repetitor fratris Humilis de Mediolano, nostri lectoris, et frater
Mansuetus de Castilione Aretino, qui postea fuerunt lectores et
homines magni valoris in Ordine. Et quia locus fratrum Minorum
de Fano erat extra civitatem et iuxta mare, et pater meus ordinaverat
ut pyrate Anchonitani me raperent, si per litus spatiando
ivissem, vel illi de familia potestatis Fanensis, qui de Cremona
advenerant illuc, a patre meo promissa pecunia: ut has insidias
devitarem, ivi et per unam Quadragesimam habitavi in conventu
de Hesio, quousque post Pascha littere generalis ministri portate
fuerunt.
Est autem Esium civitas in qua Fridericus imperator natus
fuit. Et divulgatum fuit de eo quod esset filius cuiusdam beccarii
de civitate Esina, pro eó quod domina Constantia imperatrix
multorum erat dierum et multum annosa, quando desponsavit
|
|