Quando vero ratio quae movet ad alteram partem, neque sufficit ad intellectum
terminandum, quia non resolvit conclusiones in principia per se nota; neque
sufficit ad voluntatem terminandum, ut bonum videatur illi parti adhaerere:
tunc homo opinatur illud cui adhaeret, et non terminatur intellectus ad unum,
quia semper remanet motus ad contrarium: accipit enim unam partem cum formidine
alterius; et ideo opinans non assentit. Quando vero homo non habet
rationem ad alteram partem magis quam ad alteram; vel quia ad neutram
habet, quod nescientis est; vel quia ad utramque habet, sed aequalem, quod
dubitantis est: tunc nullo modo assentit, cum nullo modo determinetur eius
iudicium, sed aequaliter se habeat ad diversas.
Patet ergo ex praedictis, quod cum assensione cogitare separat credentem ab
omnibus aliis. Cum enim cogitatio discursum rationis importet, intelligens
assensum sine cogitatione habet: quia intellectus principiorum est, quae quisque
statim probat audita, secundum boetium in lib. De hebdomadibus.
Sciens autem et assensum et cogitationem habet; sed non cogitationem cum
assensu, sed cogitationem ante assensum: quia ratio ad intellectum resolvendo
perducit, ut dictum est; credens autem habet assensum simul et cogitationem;
quia intellectus ad principia per se nota non perducitur: unde, quantum est in
se, adhuc habet motum ad diversa, sed ab extrinseco determinatur ad unum,
scilicet ex voluntate. Opinans autem habet cogitationem sine assensu perfecto;
sed habet aliquid assensus, inquantum adhaeret uni magis quam alii. Dubitans
autem nihil habet de assensu, sed habet cogitationem. Nesciens autem neque
assensum neque cogitationem habet.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quia sensus non habet se ad multa, sed determinate
unum accipit, quia non confert; ideo determinatio potentiae, etiam
superioris, a sensu denominatur, sed differenter: quia determinatio cogitationis
ad aliquid, dicitur assensus, quia aliquid non praecedit; determinatio autem
voluntatis ad unum, dicitur consensus, quia cogitationem praesupponit, cum
qua simul sentit, dum in illud tendit quod ratio bonum esse iudicat. Et ideo consentire
dicitur voluntatis, sed assentire intellectus.
Ad secundum dicendum, quod per hoc quod dicit Damascenus, quod fides est
non inquisitivus assensus, excluditur inquisitio rationis intellectum terminantis,
non inquisitio voluntatem inclinans: et ex hoc ipso quod intellectus terminatus
non est, remanet motus intellectui, inquantum naturaliter tendit in sui determinationem.
Unde fides consistit media inter duas cogitationes: quarum una
voluntatem inclinat ad credendum, et haec praecedit fidem; illa vero tendit ad
intellectum eorum quae iam credit: et haec est simul cum assensu fidei; unde
dicitur Isaiae 7, 9: «Si non credideritis, non intelligetis».
|
|