Gregorius II papa: Epistolae

Pag 277


Leprosis autem, si fideles christiani fuerint, dominici corporis et sanguinis participatio
tribuatur; cum sanis autem convivia celebrare negentur.
Adiecisti etiam, quodsi pestifer morbus aut mortalitas in aecclesia vel monasteriis
inrepserit, quos necdum tetigit, a loco fugiant, evitantes periculum. Valde fatuum hoc
iudicatur. Non enim valet quisquam Dei effugere manus.
In finem epistola continebat, quod sunt quidam presbiteri seu episcopi in multis
vitiis inretiti, quorum vita in se ipsis sacerdotium maculat, et si tibi liceret cum eis
edere aut loqui nisi qui heretici fuerint. Dicimus, ut hos ex apostolica auctoritate
redarguendo ammoneas et ad munditiam aecclesiasticae disciplinae perducas; et si
quidem oboedierint, salvabunt animas suas et ipse mercedem lucrasti. Verumtamen
conlocutionem et mensam communem cum eis agere non recuses. Plerumque contigit,
ut, quos correctio disciplinae tardos facit ad percipiendam veritatis normam,
conviviorum sedula et ammonitio blanda ad viam perducat iustitiae. Id ipsum autem
et in illis proceribus, qui tibi adiutorium prestant, observare debebis.
Haec, frater karissime, ex apostolicae sedis vigore scripsisse sufficiant. De
reliquo implorantes misericordiam Dei, ut, qui te illis in regionibus vice nostra ex
apostolica auctoritate pergere fecit et in opacam silvam lumen veritatis per os tuum micare
praedistinavit, opitulationis suae misericordissimum tribuat incrementum, quatenus
de fructu operis et ipse valeas premia percipere et nos veniam peccatorum invenire.
Deus te incolomem custodiat, reverentissime frater.
Data X. Kalendas Decembris, imperante domno piissimo augusto Leone a Deo
coronato magno imperatore anno decimo, post consulatum eius anno decimo, sed et
Constantino magno imperatore filio eius anno VII., indictione decima.

Torna all'inizio