Petri Cantinelli: Chronicon

71


Item, eodem millesimo ducentesimo nonagesimo secundo, indictione quinta, die lune XXIII
mensis iunii suprascripti, in mane, comune Faventie fecit exercitum generalem supra castrum
Rontane, in quo erant frater Albericus de Manfredis et Ugolinus Buçola eius filius et plures
alii de amicis et sequacibus eorum de Faventia. Dum vero milicia et populus ipsius civitatis
ivissent supra sanctum Leonardum, iuxta Rontanam, supervenerunt anbaxatores hominum dicti
castri, ne danpnum vel guastum aliquod eis fieret per illos de ipso exercitu; tandem, tractatu
habito inter eos, predicti homines et comune Rontane totaliter et plene fecerunt mandata
potestatis et comunis Faventie; similiter etiam homines et comune castri Quarnenti et Fugnani,
que castra predicti Manfredi et comes Alexander de Romena tenebant. Conpleto igitur
dicto tractatu corcordie, suprascripti Manfredi, cum omnibus eorum sequacibus et forensibus,
qui erant in ipsis castris Rontane, Quarnenti et Fugnani, recesserunt deinde. Et comune Faventie
fecit dirrui omnes fortilitias et stechatas et muros et domos et turres, que erant in
eis, et homines ipsorum castrorum fecerunt mandata dicti comunis.
Item, et supradictus Franciscus de Manfredis similiter, per suos legittimos procuratores
venit ad mandata comunis et potestatis Faventie, et dedit fideiussores optimos de stando ad
confinia sibi data per ipsum comune apud Ariminum, et de solvendis colectis et aliis factionibus
eis inponendis per comune predictum. Et quidam eorum amici et sequaces, qui erant
cum eis extra civitatem Faventie, similiter hoc fecerunt.
Item, eodem anno, et die sabati XXVIII mensis iunii, comune Forlivii fecit exercitum supra
Castrocarium, in quo castro erat comes Aghinulfus de Romena; et, die dominico sequenti,
facta fuit concordia, et redierunt Forlivium.
Item, eodem anno, et die lune sequenti, ultimo dicti mensis iunii, dominus comes Ildebrandinus
episcopus aretinus comes provincie Romaniole separavit se de civitate Cesene, et
ivit Dovadolam.
Item, die veneris IV mensis iullii, anbaxiatores comunis Bononie venerunt Forlivium et
fuerunt in consilio generali dicti comunis, rogantes ex parte comunis Bononie comune Forlivii
quod non faceret exercitum, nec aliquam novitatem, contra dominum comitem Ildebrandinum
comitem Romaniole, specialiter in Castrocario, nec in aliquibus terris, quas nunc teneat.
Item, miserunt literas ad comune Forlivii et ad Calbolenses, rogantes eos quod non facerent
aliquam novitatem nec iniuriam illis de Valbona; specialiter in terra Ursarole, que
terra est proprium patrimonium comunis Forlivii.
Item, anno supradicto M.CC.LXXXXII, indictione V, fuit potestas Faventie pro sex mensibus,
scilicet a kallendis iullii in antea, dominus Baxacomatre de Baxacomatribus de Bononia,
et dominus Maghinardus de Sosenana capitaneus.
Item, eo anno, venerunt ad civitatem Faventie solenpnes anbaxiatores de civitate Bononie,
petentes, ex parte comunis Bononie, quod comune Faventie et alia comunia societatis Romaniole
deberent conpromittere in comune Bononie super discordia, que erat inter eos et
dominum Aldrobandinum comitem provincie Romaniole. Et fuerunt tunc in civitate Faventie
dominus Malatesta de Arimino cum anbaxatoribus ipsius terre, dominus Guido de Polenta
cum anbaxiatoribus de Ravenna, dominus Rodulfinus de Calisidio cum anbaxatoribus de
Cesena, dominus Bernardinus de Polenta potestas Cervie cum anbaxatoribus Cervie, ambaxatores
de Forlivio; et, in parlamento, petierunt dicti anbaxiatores de Bononia quod dicta
comunia deberent conpromittere ut dictum est. Postmodum firmaverunt quod quilibet dominus,
et anbaxiatores cuiusque civitatis, ire deberet ad investigandum voluntatem comunium

Torna all'inizio