Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 70


Praeterea scire nos convenit, cum quibus partibus nomina componuntur.
Cum omnibus praeter interiectionem. Nomen namque com
ponitur cum nomine, ut paterfamilias; cum pronomine, ut huiusmodi;
cum verbo, ut lucifer; cum adverbio, ut satisfactio; cum participio,
ut plebisscitum; cum coniunctione, ut uterque; cum praepositione, ut
perfidus.
De casu
Cuius casus? Nominativi. Quare? Quia in tali casu declinando reperitur
et eius sensum retinet.
Quid est casus ? Levis inflectio vocis, quae fit per varias terminationes
declinationis. Casus unde dicitur? A cadendo, eo quod unus cadat
ab alio, geniti<v>us a nominativo et sic alii. Nominativus vero non
ideo dicitur casus, quod cadat ab aliquo, sed quia alii cadant ab ipso.
Quaestio. Casus nominum quot sunt? Sex. Qui? Nominativus, genitivus,
dativus, accusativus, vocativus, ablativus. Nominativus est,
per quem nominamus (qui primus ideo ponitur, quoniam alii ab illo
regulam sumunt, unde rectus vocatur); genitivus est, per quem genus
demonstramus; dativus a dando, accusativus ab accusando, vocativus
a vocando, ablativus ab auferendo dicitur.
Ideo autem sunt sex casus, quoniam principalia sex negotia homines
habent: nominant, generant, dant, accusant, vocant, auferunt.
Per casus omnia declinantur hoc modo.
Prima declinatio
Nominativo hic poeta, genitivo huius poetae, dativo huic poetae,
accusativo hunc poetam, vocativo o poeta, ablativo ab (h>oc poeta; et
pluraliter nominativo hi poetae, genitivo horum poetarum, dativo his
poetis, accusativo hos poetas, vocativo o poetae, ablativo ab his poetis.

Torna all'inizio