Salimbene de Adam: Cronica

Pag 39


episcopus, Salomone testante, Prover. XXIX, quod servus verbis
erudiri non potest, quia quod dicis intelligit et respondere contemnit
,
posuit eum in artissimo carcere et obscuro et sustentavit eum
pane tribulationis et aqua angustie
; postmodum expulit eum a se.
Benedicatur ipse! Sciebat enim quod «genus servorum nisi cum
supplitio non emendatur», sicut dixit quidam tyrannus nutritoribus
sancti Ypoliti. «Benedicatur», dicit Patteclus, «marchio
Montis Ferrati, qui omnibus pepercit nisi scutiferis». Miserrimi
homines qui, postquam exaltati et honorati sunt in curiis magnorum,
efficiuntur avari, ut ostendant se bonos conservatores
et custodes rerum dominorum suorum, et subtrabunt pauperibus
et viris iustis quod postea suis dant meretricibus; et interdum
in aliquibus partibus dominorum uxores et filie servorum
et canavariorum et gastaldorum efficiuntur amasie, eo quod de
rebus domus nichil nisi per manus talium habere possint omnino.
Miserrimi tales domini, qui plus diligunt res temporales quam
honorem proprium et corpus uxorum et filiarum. Hec omnia vidit
oculus meus
et probavit singula. Igitur dominus Nicholaus
Reginus episcopus valens homo fuit et in multis expertus. Erat
enim cum clericis clericus, cum religiosis religiosus, cum militibus
miles, cum baronibus baro.
Eodem anno progrediens imperator Octo per Apuliam, civitates
et loca per deditionem accepit usque Polycomi. Dum hec
agerentur, principes Alamannie Fridericum regem Sicilie, condam
imperatoris Henrici filium, de quo prediximus, in imperatorem
elegerunt, citantes eum ut in Alamanniam properaret. Quo
audito festinans imperator, qui apud Laudam curiam quasi celebravit
inanem (Hestensis enim marchio iam cum Papiensibus et
Cremonensibus et Veronensibus consensu summi pontificis fedus
inierat contraditionis), inglorius in Alamanniam introivit.
Anno Domini MCCXII predictus rex Sicilie, Romam veniens,
a summo pontifice et a Romanis magnifice receptus est. Deinde,
navigio Ianuam attingens, per eorum manus et marchionis
Guilielmi Montis Ferrati usque Papiam deductus est et gloriose
receptus, et per eos ad Lambrum usque deducitur. Cui Cremonenses
ad Lambrum alacriter occurrentes, eum Cremonam cum

Torna all'inizio