Bernhardus, qui non ab infimo positivo,
sed superlativo nomen meruit derivari: videlicet
cum supra se nullum habuerit ascendentem,
imo sicut aquila transcendens omnia genera
pennatorum, vir potens in opere et sermone,
avis in terris rara, sine pluralitatis
consortio dici meruit singularis. Ad cujus
transitum, quasi sole petente occasum,
tenebrae factae sunt super universam faciem
terrae. Nam [ipse solus de tenebrosis et confusis
Prisciani tractatibus educens] lucem,
purgavit tenebras, ipseque veterem et antiquum
reformavit apostatam, Donatistam
compescuit: et quasi de culmine montis Synai,
alter Moyses legifer a Deo et non ab homine,
sibi scriptam Grammaticam hominibus
reportavit. Verum sub tanto et tali artifice
non solum prima, sed dolorem artes caeterae
patiuntur. Unde quid facient parietes si corruerit
fundamentum? quid infelix Grammatica
orba parente suo? de quo completum
est illud verbum propheticum: Vox in Rhama,
hoc est, in excelsis est audita, ploratus
et ululatus, Rachel plorat maritum suum, et
non est qui consoletur eam, ex omnibus charis
suis. Nam quis similis sibi? Utinam suscitaret
Dominus spiritum suum per aliquam phitonissam
ut loqueretur nobis ad tempus
magister magistrorum ille doctissumus, qui ducebat
animalia in stuporem. Verum quia omnes morimur,
et sicut aquae quae non revertuntur
|
|