Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 120


cum pluribus Marchianis: et sic membra capud abscindere
conabantur. Contingit enim multotiens ut multi facere anelent
quod eos postmodum trahit in exitium et servitutem, sicut fecerunt
Lonbardi ad tempus, qui Mediolanum ob invidiam destruxerunt;
unde ante illius rehedificationem sub quodam servitutis vinculo
tenebanturt. Nam oppinio me in hanc trahit sententiam, ut
non credam Italiam posse fieri tributariam alicui, nisi ex Italicorum
malitia procederet ac livore; in legibus enim habetur, quod Italia non
est provincia, sed domina provinciarum. Quid plura ? omnes, quotquot
erant a confinio Apulie usque Ariminum, ad prefatam venere
obsidionem. Fuerunt enim ibi plures Tusci, Spoletani et Romanioli,
et alii quorum difficile est facere mentionem.
Precesserat quippe temporis caritudo, et in civitate pauca
victualiai erant; sed sperabant cives in proximo recolligere segetes
et comparare ab aliis, quoniam civitates que sunt in portibus constitute
vix possunt de labore proprio frumentum et anonam habere ad
sufficientiam, cum plures constet esse in illis nautas et mercatores.
Porro multi Anchonitani aberant, qui causa negotiandi erant in
Alexandria, in urbe Constantinopolitana et Romania. Fiebat prelium
tam in mari quam in terra continue, nec poterant cives aliqua hora
quiescere, quoniam obsessores erant plurimi et successive ad bella
iugiter veniebant; sed bellatores intrinsecus oportebat assidue
bellari, nec poterant aliunde suffragium habere. Verumtamen fatigati
recentibus taliter satisfaciebant in preliis, quod semper ad castra
«ve» lamentabile reportabant.
Sed iuxta principium obsdionis quendam congregaverant exercitum
Anchonitani, quem cancellarius in campestri bello devicit, in
quo capti fuerunt plurimi et interfecti, unde civitatem perdere crediderunt.
Post ammissionem vero prelii vix per octo dies habuerunt
virtuali sufficienter, et tantum incepit crescere fames, quod pro uno
bisantio tantum panis non poterat inveniri, quod uni sufficeret ad
edendum. Dabatur in quinque granis fabarum denarius et pugnus
farris vel ordei non poterat pro duodecim haberi. Requirebantur ova
ut emplaustra fierent pro vulneratis, neque tunc temporis potuere in
tota civitate duodecim inveniri. Primo tamen, ut dicitur, novem in
ovo uno denarii dabantur, et viginti soldi in modica gallina Verumtamen

Torna all'inizio