Porro tertium, quod non apparet usquequaque verum, est
quod in mille ducentis LX armis completis a Christo non sunt
omnino sedata immensa turbina mundi, quin sint multe guerre
et discordie et maledictiones adhuc in diversis partibus mundi.
Verumtamen in illo millesimo CCLX anno inchoavit et facta
est verberatorum devotio, et homines adinvicem pacem faciebant
et guerras dimittebant et multa bona fiebant, ut vidi oculis meis.
De his qui in Lombardia et Romagnola dominium habuerunt, tam ex parte
Ecclesie quam ex parte imperii.
Nunc superest ut dicamus de his qui in Lombardia et in
Romagnola dominium habuerunt. In Pede Montis marchio Montis
Ferrati. In Vercellis Petrus Becherius. In Mediolano Napolionus
de Turre et dominus Caxonus, filius suus. In Alexandria
dominus Lançaveljja. In Placentia Ubertus Iniquitatis.
In Parma, ex parte Ecclesie, dominus Bernardus Rolandi Rubei,
cognatus pape Innocencii quarti (habuit enim sororem ipsius
pape in uxorem), et fuit pulcher princeps. Ex parte imperii,
dominus Bertholus Tavernerii. Processu vero temporis dominatus
est in Parma dominus Ghibertus de Gente, civis Parme,
multis annis, et etiam Regium habuit sub suo dominio. In
Regio, ex parte Ecclesie, dominus Hugo de Robertis; ex parte
imperii, dominus Guido de Sesso et rex Hencius, filius Friderici.
In Mutina dominus Iacobinus Rangónus et Manfredus de Saxolo
sive de Rosa, nepos suus, ex parte Ecclesie; ex parte vero imperii,
illi de Pio, ut dominus Lanfrancus et dominus Ghirardinus. In
Cremona dominus Ubertus marchio Pelavicinus et Bosus de Dovaria
multis annis dominium habuerunt, et multos expulerunt et
multos deleverunt; et guerra erat valida, et multa fecerunt aliis,
et multa mala habuerunt postea etiam ipsi. In Mantua dominus
Pinamons, civis Mantue, cuius dominium valde longum et durum
fuit annis multis. In Ferraria dominus Salinguerra; post quem
Aço marchio Hestensis; post quem Opiço filius Rainaldi filii
predicti Açonis, qui mortuus est in Apulia in carcere obses imperatoris.
|
|