Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 114


eadem persecutione reprobi perirent, set ut exinde salvarentur electi –, excusationem
habere?
NICOLAUS: Quocumque modo istud fiat, tamen, cum Deus qui est prescius
omnium futurorum permittat fieri aliquod malum propter bonum quod inde
procedit, videtur quod debeant ipsi qui faciunt excusationem habere.
IOACHIM: Si idcirco Deo odibiles efficiuntur reprobi, quia sua sponte recedunt
a Deo et adversantur voluntarie creatori suo, eo ipso fuerunt Deo odibiles
et antequam a Deo recederent quo ipse eos prescivit a se recessuros. Si autem
eos Dominus non sibi adversari permitteret, non staret per ipsos set per eum. Ac
per hoc scienti omnia in nullo minus essent odibiles. Si autem ipsi odio digni
sunt per hoc quod sponte recedunt a Deo, permittit quidem Deus illos facere
mala que faciunt, ut ex eis Omnipotens producat aliquod bonum; et tamen, quia
eis ipsum bonum in odio est, nullam merentur propter hoc excusationem habere.

NICOLAUS: Durum valde videtur quod in perpetuum velit punire eos qui
sunt pro culpa sua puniendi.
IOACHIM: Si iuste puniuntur a iusto iudice Deo et utilitas ut puniantur timor
est electorum – ideo enim timent electi, quia sciunt esse eternas miserias reproborum –,
timeamus et ipsi iustum iudicem Deum et desinamus amplius scrutari
terribilia iudicia eius, que idcirco celavit a nobis ut timeamus eum; rogantes ut
non respiciat ad peccata nostra, set separet nos a numero perditorum faciatque
nobiscum secundum multitudinem misericordie sue . Amen.
Explicit sermo secundus.

Torna all'inizio