Raimundus Lullus: Ars brevis

Pag 247


80. Quaeritur: Quare homo agit per formam specificam? Vade
ad secundam speciem regulae E, et ibi est solutio implicata.
81. Vtrum homo augmentans actus suos augmentet suam
essentiam? Et respondendum est, quod nullus homo agit se ipsum.
82. Quaeritur: Quando homo desiderat recolere, et non potest
recolere, quis istorum deficit plus, aut memoria aut intellectus?
Cui dicendum est, quod memoria. Ipsa enim citius reddit speciem
antiquam naturaliter intellectui, quam uoluntati.
83. Quaeritur: Anima et corpus quo modo componunt hominem?
Et respondendum est, quod in homine bonitas corporalis et
spiritualis componunt unam bonitatem; et sic de aliis.
84. Quaeritur: Quid est uita hominis? Ad quod respondendum
est, quod illa forma, quae est composita ex uegetatiua, sensitiua et
imaginatiua et rationatiua.
85. Quid est mors hominis? Respondendum est, quod dissolutio
potentiae elementatiuae, uegetatiuae, sensitiuae, imaginatiuae et
rationatiuae.
86. Quaeritur: Vtrum homo sit uisibilis? Et dicendum est, quod
non. Visus enim non potest uidere, nisi colorem et figuram.
87. Quaeritur: Vtrum in homine intellectus et memoria sint
eadem potentia? Et respondendum est, quod non, quia si essent
eadem potentia, intellectus iam non esset successiuus in acquirendo
species, neque traderet illas obliuioni, neque etiam eas
ignoraret. Iterum: Quia minus esset fortis in obiecto contra
libertatem uoluntatis. Et haec de homine dicta sufficiant.
11.5. DE QVAESTIONIBVS QVINTI SVBIECTI. QVOD EST IMAGINATIVA
88. Quaeritur: Vtrum imaginatiua imaginetur imaginabilia suo
modo, sicut sensitiua sensat sensibilia?
89. Quaeritur: Quae est causa, quare imaginatiua abstrahit
species a sensibilibus?
90. Quaeritur: Quid est imaginatiua?
91. Vtrum imaginatiua habeat correlatiuos?

Torna all'inizio