Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 34

Liber I


Nos prius de argumentatis pauca dicemus, deinde locos, e quibus argumenta eliciuntur, quantum res postulabit, breviter attingemus.
De argumentis.
Cap. XIIII
Argumentum est igitur, ut omnes definiunt, ratio rei dubiae faciens fidem vel, ut apertius dicam, est ratio, quae incerta et incognita per ea quae certiora et notiora nobis sunt, probat. Id in duo genera omnino distribuitur, probabile et necessarium. Probabile, ut Boetius definit, est id quos omnes aut quamplurimi et sapientes et in ea re de qua agitur periti, sic esse consentiunt. Quale est illud: "Si mater est, liberos diligit"; item: "Si literis operam dedit, aliquid scit". Est enim apud omnes probabile eam, quae mater est, filios diligere et eum qui literis operam dederit, aliquid scire. Non tamen ita necessarium est, ut aliter esse non possit. Atque hoc genus oratorum et dialecticorum est proprium. Necessarium est id quod, etiam si apud omnes non probetur, aliter se habere non potest. Quale est illud : "Quum terra inter lunam et solem posita fuerit, luna deficiet"; item: "Quum luna soli ac terrae se interposuerit, sol deficiet". Lunam enim terrae interpositione, solem vero interpositione lunae deficere, tametsi non omnibus probabile videatur, ita tamen necesse est, ut aliter se habere non possit. Atque hoc genus philosophorum

Torna all'inizio