EXPOSITIO DOMINI HUG [<] U [>]TIONIS FERRARIENSIS 
EPISCOPI DE SYMBOLO APOSTOLORUM 
Symbolum apostolorum exposituri, primo videamus qua occasione 
apostoli hoc composuerunt et quare et unde dicatur symbolum. 
Legitur in ecclesiastica historia a Domino preceptum esse 
apostolis ut post passionem Domini per duodecim annos predicarent 
in Judea, postea exirent. Duodecimo igitur anno a passione 
Domini ceperunt paulatim exire ad gentes, nondum tamen ex 
toto; postea omnino exierunt de finibus Judee, complentes illud 
Domini mandatum: " euntes in mundum universum predicate 
evangelium omni creature. Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus 
erit, qui vero non crediderit condemnabitur ". Hinc etiam legitur 
quod quarto decimo anno a passione Domini Paulus, facta 
sue predicationis collatione cum Petro et aliis apostolis et sua predicatione 
ab illis comprobata, profectus est ad magisterium gentium. 
Eodem etiam anno ascendit Petrus de consilio Domini Romam 
et sedit in cathedra episcopali cum prius per septennium iam 
sedisset Antiochie in sede episcopali. Apostoli ergo iuxta preceptum 
Domini Judeam exituri et ad diversas gentes predicandas 
et docendas transituri et per diversas mundi partes ad predicandum 
ab invicem secessuri, ne in eorum predicatione discordia vel 
dissonantia inveniretur et ne alter ab altero in fide tenenda et predicanda 
et docenda dissentirent, et ut quisque illorum sciret quid 
sibi esset tenendum et aliis predicandum et docendum, et antequam 
dividerentur et per diversa loca separarentur, in unum convenerunt 
et communi placito de divinis et articulis fidei tractaverunt, 
ut sicut quisque de fide sentiret in medium eorum proferret, 
et quicumque postmodum a collatis dissentiret sentiens in 
contrarium, a numero fidelium fieret extorris et non catholicus 
sed hereticus haberetur. Convenientes apostoli spiritualem conferentiam, 
id est symbolum quod dicitur symbolum apostolorum 
quia ab eis exponitur, in quo omnes articulos fidei habende complexi 
sunt, confecerunt et composuerunt, ita quod quilibet eorum 
per ordinem in illa compositione suam particulam apposuit. Unde 
dicitur symbolum a sin quod est 'cum' vel 'simul', et bolus quod 
est morsellus, inde symbolum id est bolus singulorum, quia unusquisque 
apostolorum ibi suum morsellum apposuit sicut solet fieri 
in conviviis et conferentiis, quando aliqui inter se conferunt ut 
conviventur. Unde Terentius: " symbolum dedit, cenavit ". Similiter 
et apostoli spirituale convivium fidei participantes, singuli 
singulos bolos apposuerunt et inde collectum illud simul dictum 
est symbolum. Et nota quinque synodos ab apostolis Jerosolymis 
esse celebratas: primam de substitutione Matthie loco Jude facta; 
secundam de electione septem diaconorum; tertiam de legalibus 
qua statutum est conversis ad fidem de gentibus non esse imponendum 
onus legalium, quando ascenderunt Paulus et Barnabas 
de Antiochia in Jerusalem; quartam de legalibus observantiis 
qua statutum est non prohiberi Judeos a legalibus observantiis, 
dummodo non ponerent spem in eis; quintam ubi apostoli 
prefatum symbolum, scilicet ' minus Credo in Deum ' composuerunt. 
Item notandum quattor esse symbola: primum quod 
apostoli composuerunt, quod minimum est et in cathechizando 
et baptizando pueros dicitur; secundum quod synodus Nicena 
composuit et postea Sanctus Hilarius Pictaviensis episcopus in 
Libro de synodis ' quem composuit illud posuit et interseruit, 
et debet legi in synodo totum vel saltem aliqua particula eius: 
hoc symbolum in nostro usu non habetur; tertium quod synodus 
Constantinopolitana composuit et cantatur in Missa: hoc est ' maius 
Credo in Deum'; quartum quod in Prima dicitur, scilicet ' Quicumque ' 
ab Athanasio Alexandrino episcopo contra Arianos hereticos 
compositum in quo distinctius et apertius omnes articuli 
nostre fidei continentur. Sed omnes articulos nostre fidei ad 
salutem necessarios in symbolo apostolorum aperte vel interpretative 
et subintellective credimus contineri. 
Si queratur quid sit articulus fidei, dicimus quod articulus 
fidei est quodlibet eorum que tenemur credere, sine quibus creditis 
adultus et discretus non salvatur. Tot ergo sunt articuli sive 
partes fidei quot sunt illa que credere tenemur. Est ergo articulus 
res ipsa, scilicet unitas divine essentie, trinitas personarum, generatio 
Filii, processio Spiritus sancti, Christi incarnatio, nativitas, 
passio, mors, ad inferos descensio, resurrectio, in celum ascensio, 
eius adventus ad iudicium et similia. Sed et dicta sive verba circa 
ipsas res consistentia dicuntur articuli, ut Deum esse unum in 
essentia, esse trinum in personis, Filium generari a Patre, Spiritum 
sanctum procedere ab utroque, Christum esse incarnatum, 
Christum esse natum, esse passum, esse mortuum, descendisse ad 
inferos, resurrexisse, in celum ascendisse, esse venturum ad iudicium, 
unicuique secundum opera sua esse redditurum et similia. 
Et dicuntur articuli ab artando, quia artati id est in symbolo breviter 
simul comprehensi, vel quia ad eos credendos artamur si 
salvari velimus. Unde Athanasius: " hec est fides catholica quam 
nisi quisque fideliter " et cetera, id est: hec que dicta sunt fides 
exigit credenda, id est ut credantur; que nisi quisque, scilicet adultus 
et discretus, fideliter firmiterque crediderit et cetera. Unde 
et hec fides dicitur catholica, id est universalis, quia omnes vel 
habent universaliter vel habere tenentur. Catholicum enim grece, 
latine dicitur universale. Et notandum quod in symbolo apostolorum, 
licet plures quia omnes articuli nostre fidei comprehendantur, 
non tamen ibi continentur nisi duodecim sententie iuxta 
numerum duodecim apostolorum. Quam vero sententiam quis 
apostolorum ibi posuerit vel contulerit, exponendo assignabimus.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30 
  
  
  
  
35 
  
  
  
  
40 
  
  
  
  
45 
  
  
  
  
50 
  
  
  
  
55 
  
  
  
  
60 
  
  
  
  
65 
  
  
  
  
70 
  
  
  
  
75 
  
  
  
  
80 
  
  
  
  
85 
  
  
  
  
90 
 
  |