"Nec locus requirit, nec tempus, ut hic nepharia et venerea opera
perpetrentur. Alio loco et tempore poterunt congruentius ista
fieri". Hec autem dicebat volens evadere manus eius. Sacerdos
vero, sperans habere propositum, acquievit et habuit secum quedam
familiaria verba; tamen, quando domina illa recedebat ab
eo, ut domum rediret, dixit ei sacerdos: "Domina, recordemini
illius negotii quod scitis, scilicet depostetiarum". Cui illa dixit:
"Optime recordabor". Cum autem esset domi, quantum aforis
apparebat, fecit pulcherriman turtam, que intrinsecus humano
stercore plena erat, et pro exenio misit eam sacerdoti cum enghestaria
optimi vini et albi. In hoc solum fuit ex parte mulieris
defectus, quia debebat urinam propriam sacerdoti transmittere,
sicut merdam propriam transmittebat in turta. Videns vero
sacerdos tam pulcherrimam turtam, cogitavit quod tali exenio
episcopus dignus esset, et misit episcopo. Cum autem episcopus
cum suis discumberet, precepit servienti ut divideret turtam et
apponeret discumbentibus. Quod cum seorsum faceret, invenit
merdam intrinsecus et aborruit, et reservavit turtam, ut episcopo
posset ostendere. Cum autem episcopus instaret ut turtam portaret,
minister dixit ei: "Satis habetis modo; alia vice, Domino concedente,
habebitis melius". Quid plura? Postquam episcopus vidit
talem turtam, contra sacerdotem indignatus est valde et misit pro
eo et dixit ei: "Dicatis michi, domine sacerdos: Quis docuit vos
mittere tales turtas et maxime episcopo vestro? Quid promerui
aut in quo umquam offendi vos, ut michi talem iniuriam faceretis,
mittendo turtam humano stercore plenam?". Quod cum audisset
sacerdos, obstupuit et dixit episcopo: "Pater, in veritate ego non
feci fieri illam turtam, immo talis domina misit michi, et ego credidi
quod vos essetis tali exenio dignus, et ideo misi vobis causa
utilitatis atque honoris, credens turtam optimam esse". Quod cum
audisset episcopus, accepit satisfactionem. Et, licentiato sacerdote,
accersivit dominam illam, volens huius rei cognoscere veritatem.
Ipsa vero confessa est et non negavit quod ideo fecit hoc, ut sacerdotem
truffaret, qui eam, cum confiteretur, de opere venereo
invitabat, volens in ecclesia et post altare cum ea peccare. Episcopus
vero dominam illam ex eo quod fecerat multipliciter commendavit
|
|