Petrus Damiani: Epistulae

Pag 319


officium. David vixdum primo florentis adolescenciae decore pubescens,
de post foetantes paternae subieccionis eligitur, et ad crispandum
spiritalis allegoriae psalterium, atque ad optinendum regalis sceptri fastigium
promovetur. Hieremiae dictum est: Priusquam te formarem in utero,
novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te et prophetam in gentibus
si copiam scienciae litteralis haberem. Et ego respondeo, quoniam et
Eleazarus multos potuisset ab ydololatria revocare, si viveret, et Machabei
et innumerabiles Christi martyres plurimos ad agonem fidei firmare potuissent,
si persecucionis illatae differre supplicia decrevissent. Sed quoniam
ad penarum perferenda tormenta efficacius edificaverunt martyrizando
quam praedicando, postponentes verbum reliquere sequentibus imitacionis
exemplum. Tu quoque valencius provocas videntes te properare post
Christum, quam promovere potueras audientes qualibet multiplicitate
verborum.
Nec enim Deus omnipotens nostra grammatica indiget, ut post se
homines trahat, cum in ipso humanae redempcionis exordio, cum magis
videretur utique necessarium ad conspergenda novae fidei semina, non
miserit philosophos et oratores, sed simplices pocius idiotas ac piscatores.
Unde legitur quia Sanson maxillam asini, quae iacebat arripuit, et in ea
mille Philisteos occidit. Quid est enim per iacentem asini maxillam mille
viros occidere, nisi per linguas humilium atque simplicium perfectum non
credencium numerum a pravitatis suae statu deicere, atque ad humilitatem
Christi per sanctae praedicacionis officium inclinare? Nam quia Sanson
interpretatur sol, postquam mundo sol iste resplenduit, postquam miraculorum
atque signorum suorum per orbem terrarum radios sparsit,

Torna all'inizio