IX
Dicamus nunc de peregrinacione. quam fecimus de Gazara ad
Hebron.
Cum Gazaram pervenimus. volui Palestinam circuire. que vocatur
terra Philistinorum. et perveni ad Ascaloniam. que distat a Gazara per
XX miliaria. civitas in litore maris scita. satis magna. et distat a Jaffa. seu
Joppe. per XXiiij miliaria: alias autem tres civitates Philistinorum. videlicet Achotum. Geth et Acharon vidi. sed sunt destructe et sunt
parve ville seu cassalia. que fuerunt antiquitus maxime civitates. Deinde
veni in Bersabee. que distat a Gazara per XXij miliaria. et est unum
cassale. et est terminus Terre promissionis. et ibi Abraham longo tempore
habitavit. et erat ibi Puteus viventis et videntis. ut legitur Genesi. XVjº capº.
Deinde reversus sum Gazaram. et iter cepit versus Ebron. et prima
die perveni ad unum casale in una planicie Saracenorum. sequenti vero
die. hora tertia. perveni ad unam vallem versus Ebron. in qua valle est unus
rivus. in quo beatus Philippus baptizavit eunuchum. Candacis regine. et
ego bibi de illa aqua: parvus rivus est. prout legitur Actuum. Viijº capº.
Deinde. ascendentes ad montes. pervenimus ad unam magnam villam.
que antiquitus vocabatur Neelesoth et torrens Botri. et fuit. ut
videtur. fortis et magna civitas. et ibi venerunt exploratores et tulerunt
palmites cum uva sua. quos misit Josue. et distat ab Ebron per V miliaria:
distat autem rivus. ubi beatus Philippus baptizavit eunuchum. a
Neelesoth per duo miliaria. ut habetur Actuum Viijº capº.: Angelus Domini
locutus est ad Philippum: Surge et vade ad viam. que descendit ab Jherosolyma
in Gazaram.
Deinde. ulterius pervenientes. invenimus quemdam montem. super
quem est unum casale. et in pede montis unus pulcherrimus fons. et
ibi fuit Dabir. que eciam Cariath Sepher et Civitas lacrimarum. quam
|