| Desiit vero a regimine idem abbas Iohannes xv. kalendas
 augusti, expletis annis .XIIIIcim mensibus tribus, diebus xxv., sed
 et apud Casinum Poto annis septem exactis, Theodemar substituitur
 abbas, anno Domini DCCLXXVII., indiccione prima
 Hoc tempore Carlomagnus, filius Pipini, invitatus ab Adriano
 papa, propter Desiderium regem, super Papiam venit, hic beato
 Petro preceptum genitoris sui, sacramento terribili, cum suis ma-gnatibus
 et Elio Pipino confirmavit.
 Hic vero dicendum q'aliter Francorum regnum institutum sit,
 vel unde ipsius origo gentis fuerit. et quoniam in principio libri
 huius, compendii gracia, aliqua nos in posterum distulisse reminiscimur,
 que addenda sunt competenti loco inferimus. regnum
 enim Francorum a viris tantum christiane fidei religione pollen-tibus,
 Pipino videlicet ac Carolo, cepimus, sed horum prime propago
 originis unde processerit alcius repetamus, eo quod aliquid
 necessarium scire cupientibus ibidem inveniatur.
 Vastitas tocius orbis ab hystoriographis in tres partes dividitur,
 idest Asia, Europa, Africa. in Asia ergo situm est quoddam
 oppidum Troianorum, ubi civitas, que Iulium dicta est, posita fuit;
 ibi prefuit dux Eneas. gens illa nimis valida in certaminibus,
 semper inquieta et sibi finitima debellantes. surrexerunt autem
 reges Grecorum adversus Eneam et gentem illam, et reges Troianorum
 cum exercitu magno pugnaverunt invicem, et facta est ab
 utrisque cedes magna. fugiit Eneas et recondidit se in Hilium
 | 
 |