AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod humanitas adoptatur non in ipso capite, sed in
membris eius; et sic intelligendum est verbum Hilarii. Vel dicendum, quod etsi
adoptio aliquo modo possit dici de natura creata, quae per gratiam trahitur in
participationem divinae bonitatis in unitate divinae personae; non tamen oportet
quod supposito conveniat, cui naturaliter convenit esse beatum.
Ad secundum dicendum, quod sequitur inconveniens, quod Christus, ad minus
natura vel intellectu, esset prius non filius quam filius, sicut est de Angelis:
quod nullo modo stare potest quantum ad secundam opinionem, quae ponit,
quod nullum suppositum praeintelligitur unioni; nec filiatio convenire potest
nisi supposito perfecto.
Ad tertium dicendum, quod Christus cum dicitur servus, importat subiectionem
tantum; unde Christus, secundum quod homo, dicitur servus, sicut minor Patre:
non autem importat acquisitionem per gratiam eius quod ei convenit per naturam,
sicut filius adoptivus; et ideo nomen servitutis aliquo modo conceditur in
Christo, non autem nomen adoptionis.
Ad quartum dicendum, quod aliis hominibus per Spiritum Sanctum inhabitantem
acquiritur ius in hereditate caelesti de novo, quod eis non competit per
naturam, sicut Filio Dei competit; unde per Spiritum Sanctum inhabitantem
non dicitur adoptari.
Ad quintum dicendum, quod est similitudo quantum ad rationem gratiae, quia
utraque est sine meritis praecedentibus, non autem quantum ad effectum: quia
illa est gratia unionis, secundum quam efficitur naturalis filius; sed gratia qua
homo fit Christianus non facit filium naturalem, sed facit tantum adoptivum.
|
|