Petrus Crassus: Defensio Heinrici IV. regis

Pag 442


auctoritatis terror hunc compescere valet, quin in homicidium et periurium tam iniuste
comparatam dispenset pecuniam? Audiat tamen beatum Hieronymum in libello adversus
Vigilantium hereticum scripto: Monachus , inquit, non doctoris habet, sed plangentis
officium, qui vel se vel mundum lugeat et Domini pavidus prestoletur adventum, qui
sciens imbecillitatem suam et vas fragile, quod portat, timeat offendere, ne impingat
et corruat atque frangatur; et in tantum castigator sui sit, ut etiam quae tuta sunt
pertimescat
. At vero, ecclesiasticae disciplinae contemptor perniciosissime, nulli dubium
est, te monachica palliatum veste subdole ad apostolicam sedem subrepere operam
dedisse. Audi ergo, quid in libro, qui titulatur Summum bonum, scriptum sit tibi:
Si quis , inquit, ad hoc conversionem sanctitatis praetendit, ut aliis quandoque praeesse
desideret, iste non discipulus Christi, sed diabolicae pravitatis sectator existit
. In
eodem: Via sine offendiculo vita monachi, sine cupiditatis et timoris impedimento .
Resipisce demum igitur et ab armis discede, legum auctoritate, si potes, causam tuam
defende. Audi iterum quod scriptum est: Sola dilectione discernuntur filii Dei et filii
diaboli
. Unde beatus Paulus apostolus dicit: Sequimini pacem et sanctimoniam, sine
qua nemo videbit Deum
. Quare legum consilium amplectere, contra quas durum est
tibi calcitrare. Nam divinitus scriptum est ita: Qui avertit aurem suam, ne audiat
legem, oratio eius erit execrabilis
. Quapropter aut te oportet in ecclesia, quae non
recipit scissuram ullam, mandatis legibusque Dei manifeste parere, aut hereticae pravitatis
sectatorem evidenter iudicari. Sed inquis: ?Ego quidem pro sanctae ecclesiae
defensione pugno, quae vastatur, impugnatur, undique turbatur?. Verum respondetur
tibi, quod tu hunc ignem ipse accendisti, hunc itaque ad extinguendum non aquam,
sed multiplicem ignem apportas, sine intermissione addis facem igni, ignem igne extinguere
natura negat. Audi itaque beatum Augustinum adversus te leges introducentem
mundanas: Legantur , inquit, leges, manifeste ubi praeceperunt imperatores, eos, qui
praeter ecclesiae catholicae communionem usurpant sibi nomen christianum nec volunt
in pace colere pacis auctorem, nihil nomine ecclesiae audeant possidere
. Quid tu ergo
in apostolorum principis sedes sede, qui pro praedicatione gladium ad percutiendum
evaginatum manu tenes? Accipe tandem sententiam, quam tibi mandat beatus Gregorius,
cuius sine actu nomen geris; ait enim in epistola Iohanni [episcopo] primae
Iustinianae missa sic inter caetera: Haec enim consona sanctis patribus diffinitione
sancimus, ut, qui [sacris] nescit obedire canonibus, nec sacris administrare vel communionem
capere sit dignus altaribus
. Sed quid dicam pro huius tali viri defensione?
Nimis caute, ut aestimant, opponunt mihi hi, qui vocantur Paterini, dicentes beatum
Gregorium primo monachum, post sanctae Romanae ecclesiae diaconum cardinalem
fuisse, ad ultimum apostolici pontificatus infula dignissime decoratum. Quibus ergo
eiusdem beati viri ordinationem legendo in ipso vitae suae libro, ab illius, inquam,
verbis respondendum esse opinor. Scriptum enim in hunc modum habetur: Denique
cernens Benedictus venerabilis pontifex Gregorium virtutum gradibus ad alta conscendere,
violenter eum a quiete sui monasterii abstrahens ecclesiastici ordinis officio
sublimavit levitamque septimum ad suum adiutorium consecravit
. Intellectum quippe
est, qualiter sanctae Romanae ecclesiae pontifex Benedictus beatum Gregorium Calcedonensis

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio