Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 191

Tomus II


et supplex ac humilis misericordiae fomitem ut
respiret: quia nec sitit sanguinem, si justitiae
viam non minuit miserendo, nec parcere
vult noxio, quem culpabilem reddit temeraria
praesumptio delinquendi. Sermo hic est
G. de Placentia captivo, quem propter homicidium,
non ex proposito sed rixa interveniente
commissum, nostra sententia ultimo supplicio
condemnavit: qui, licet ante judicem examinatorem
justitiae, scripto jure inexcusabilis
est repertus, tamen coram summi clementia
principis factus est redivivus: sicut in
authentici scripti nostri serie videritis contineri,
quod latrix praesentium operosa demonstrabit.
Cap. XIX.
Taxatio salarii, constituti in civitate Forlinii,
potestatibus tribuendi.
Decus est principum fidelium, votis clementer
annuere, ac supplicum preces misericorditer
exaudire, ut sic per gratiam
diligantur in populis, et per Deum tueantur
in terris. Porro per praesens scriptum notum
facimus universis Imp. fidelibus, tam
praesentibus quam futuris: quod cum Comune
Forlinii, fideles nostri, misericordiae
nostrae januam humili petitione pulsassent,
quod in salario suo decaetero Potestatibus exolvendo,
cujus solutionem praeteritam suis onerosam

Torna all'inizio