: Chronicon Novaliciense

Pag 166

III


prius, dicentes contra Iegem omnino fuissent pignorati et servitio
additi humano. Tunc etiam misit Hludovvicus rex, filius Caroli,
Boso comes, cum suis iudicibus in Taurinensi civitate. Inter
q<u>os adfuit Claudius episcopus Taurinensis a parte monasterii,
cum duobus monachis, Agleramno scilicet et Richario
prepositis, cum suo advocatus. Tunc pre manibus ostenderunt
de predicta villa iudicatos Dionisi atque Hunnoni, pater et filius,
in quibus continebatur qualiter ipsos homines, cum villa, sub ditione
sancti Petri Novaliciensis tradidissent. Erat enim tunc pater
Eldradus pastor ipsius monasterii, et convicti sunt homines
iamdicti iterum in conspectu illorum omnium comitum, iudicum
cunctaque convocatio.
XIX, Vixit autem sanctissimus pater Frodoinus in abbatiam
XLIII annis sine crimine. Quibus decursis, migravit ex orbe
VI idus maias, plenus dierum. Ordinatus vero in pastoralitate
IV idus februari. Nam in testum quoque evangeliorum, quod
Attepertus ex precepto illius sanctissimi patris scripsit, in capite
invenimus versus inter alios conscriptos ita:
Questio si, lector, movet, quis hunc condere librum,
carmina cumque illum saltim nominę nota,
Frodoinus, qui pridem pastor et inclitus evex,
nam per decies quater stabuli custos oviumque est
his super adiectis ternis sine crimine mansit. REQUIRE A//////
Verum Attepertus scripsit ob nomine Christi.

Torna all'inizio