Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 138


quid, secundum Philosophum in I Phisicorum . Secundo quia ipsum esse
partis quale habet, dependet ab esse totius. Pars enim extra totum existens
non est pars sicut prius dicebatur dum esset in toto. Manus enim abscisa
non est manus nisi equivoce, puta sicut lapidea aut depicta, sicut patet
per Philosophum et in II De anima et in VII Methaphisice et in I Politice ;
non enim habet operationes manus, puta sentire tangibilia, cibum ori porrigere,
scalpere et huiusmodi. Iterum esse partis dependet ab esse totius
et non e converso, sicut posterius dependet a priori et non e converso;
unde Philosophus in I Politice «Prius itaque civitas quam domus et
unusquisque nostrum est; totum enim prius necessarium est esse parte.
Interempto enim toto nec erit pes neque manus nisi equivoce, velut si quis
dicat lapideam; corrupta enim erit talis. Omnia enim opere diffinita sunt
et virtute; quare non iam talia existentia non dicendum eadem esse sed
equivoca», quia scilicet carent operatione et virtute per quam diffiniuntur,
sicut diffinitio pedis est quod est membrum organicum habens virtutem ad
ambulandum. Unde destructa civitate remanet civis lapideus aut depictus,
quia scilicet caret virtute et operatione quam prius habebat, puta miles in
militaribus, mercator in mercationibus, artifex in artificialibus artis sue,
officialis in officialibus, pater familias in familiaribus, et universaliter liber
in operibus liberis, puta ire ad podere suum, facere ambasciatas, habere
dominia aliarum civitatum. Ut qui erat civis florentinus, per destructionem

Torna all'inizio