: Chronicon Novaliciense

Pag 52

II


<I>. Antiquis vero temporibus, quibus ipsa Nova Lux totius
abbatię suę dominationem strenuissime regebat, mos erat
illorum abbatum, ob iura sanctitatis custodienda, remoti vel separati
manere, cum aliquantis senis senioribus ad ęcclesiam
domni Salvatoris. Aliorum autem caterva senum, quorum multitudo
in unum habitare non quibat, per diversis cellulis in circuitu
man<e>bant aecclesiarum. De quibus tuguriolis, nisi cum
nimia <in>firmitas obstitisset, oportunis horis ad capitulum et ad
mensam pariter occurrebant. Turba vero iuvenum fratrum regularium
omnis summa cum custodia infra claustra inclusi retinebantur
monasterii. Erat autem vallis ipsa valde decora, hominibus
copiosa, et perlustrata ęcclesiis, c<ellu>lis Deo in orationibus,
ubi tantus monachorum orabat exercitus, in qua nonnulle
erant ęcclesie, in quibus divisi predicti manebant monachi, seni
vel duodeni, qui omnes cibo et vestimento a seniore accipiebant
monasterio. Cęnobite ergo ipsi, ut diximus, iis sunt qui plures
in conmune abitant, ut beatus Hieronimus ad virginem Eustochium
inter alia dicit. Prima apud eos erat confederatio obedire

Torna all'inizio