Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 362

Tomus I


pro Imperialibus servitiis accedatis] in
depopulationem infidelium animati: quorum
terras secundum Imperiale mandatum, usque
ad exterminium disponimus impugnare.
Cap. LVIII.
Vicarius respondet imperatori, de praedicta
congregatione exercitus, et petit pecuniam pro
stipendiariis, qui equos et arma obligarunt [pro
defectu stipendiorum.]
Curam et sollicitudinem circa ea quae vestra
Excellentia mihi iniunxit, et
specialiter ad exercitum congregandum
ex istis partibus quibus possum studiis, prout
melius potero, habere curabo. Sed vestram
non lateat Majestatem quod Theutonici et Latini,
stipendiarii vestri, quod ad fronteriam
urbis posueram in vetralla [quorum custodia
et timore, imo divina et vestra faciente gratia,
ab inimicis tuta erat regio, et specialiter
ex parte illa, ita quod depredationis
nisi furtivae nullatenus dispendium formidabant]
per magnum tempus sicut dominus
H. Tamburgensis commestabilis
novit, stipendia sua non habentes, detenti
pluribus mensibus verbis nostris: quibus pro
redimendis eorum equis, et armis obligatis,
pro transacto tempore sub usuris a nobis mittenda,

Torna all'inizio