transeundi, ut christianis qui more pecudum a paganis occiduntur
Christo fauente ualeam succurrere, erubesco quibusdam dicere ne
uidear aliqua duci leuitate. Sed tibi, o charissima plena dilectione
filia, nil horum dubito indicare, de cuius prudentiae studio
quantum possim praesumere tu ipsa uix poteris exprimere.
Quapropter uisis super hac re nostris literis quas mitto ultramontanis,
si quid potes adhibere consilium immo creatori tuo
adiutorium summopere procura, quia si pulchrum est, ut quidam
dicunt, pro patria mori, pulcherrimum est ac ualde gloriosum
carnem morticinam pro Christo dare, qui est aeterna uita. Credo
enim multos milites in tali labore nobis fauere, ipsam etiam nostram
imperatricem nobiscum ad illas partes uelle uenire teque secum
ducere, matre tua in partibus his relicta pro tuendis rebus
communibus; quia sic tute Christo iuuante possemus abire.
Proinde praedicta imperatrix causa orationis ueniens multos ad
hoc opus una tecum posset animare. Ego autem talibus ornatus
sororibus libentissime mare transirem ut animam meam, si
oporteret, uobiscum pro Christo ponerem, quas mihi semper
cupio in aeterna patria adherere. Quid super hac re et de tuo
aduentu Romam tibi uideatur, citissime procura rescribere. Quam
Dominus omnipotens de uirtute in uirtutem ducendo dignetur
benedicere, ut uniuersalis mater longo tempore de te possit
gaudere.
|
|