Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 63


commendans gratesque referens quod eum de proditorum
manibus abstraxissent, dehinc exhortatus est ut in ea qua ceperant
fidelitate permanerent, si quid adversus eum deinceps hostes
suos moliri contingeret, non satis certum inquiens quo se
contulissent, aut quos haberent in Sicilia fautores quorum freti
consilio tantum facinus perpetrassent. adiecit etiam id sibi, meritis
suis exigentibus, ob multa mala que fecerat accidisse, et hoc
se quidem cognoscere, hoc fateri; deincepsque sic acturum ut
inflictum sibi divinitus correctionis flagellum nequaquam obstinato
videatur animo percepisse. Si quid a subiectis sibi populis
quod iuste dari debeat postuletur, non difficile concessurum, consuetudines
etiam suis introductas temporibus, que vel iustam
populi libertatem minuere, vel eos iniquis gravare videantur oneribus,
placere sibi penitus antiquari. de cetero enim malle se
diligi quam timeri. Hec et his similia que rex non sine lacrimis
demissius loquebatur, electus Siracusanus, vir licteratissimus et
eloquens, ad populum referebat. [Ut autem illorum sibi plenius
conciliaret gratiam, portarum eis] immunita[tem concessit, ut]
omnes cives panormitani victualia sua, vel empta vel ex agris
et vineis suis collecta, libere possent inferre, nichilque ab ipsis eo
nomine quis exigeret. quod plebi gratissimum fuit, rem se nunc
adeptos esse, quam diu desideratam numquam potuerant impetrare.
XX. Restitutio Mathei Bonelli in gratiam regis.
Interea Panormi nunciatum est Symonem quem principem
appellabant, Tancredum ducis filium, Willelmum Alesinum,
Alexandrum Conversanensem, Rogerium Sclavum filium comitis
Symonis spurium aliosque quotquot in captione regis consenserant,

1



5




10




15




20




25

Torna all'inizio