qui pacem et tractatum pacis recipere denegabat,
ad universalem dissensionem aspirans,
vix ultoris Augusti metas excederet, qui Augustum
offendere nitebatur revera mortuus est,
per quem pax terrae deerat, et vigebat dissidium,
et quam plures in mortis periculum
incidebant: de cujus morte multa compassione
conducimur, et licet digno contra eum
odio moveremur, velut ab eo manifestis iniuriis
et evidentis inimicitiae persecutionibus lacessiti,
gratum tamen compassio nostra duxisset,
si diebus suis fuisset ab authore salutis
indultum, quod reverendam matrem nostram,
sacrosanctam Romanam Ecclesiam, et
Romani sedem Imperii, cui, authore domino,
praesidemus, in optata pace sopitis dissensionibus
statuisset, et ortum de suo motu scandalum
generale, quod valde fuit modernis temporibus
Christi fidelibus onerosum, suo tempore
quievisset. Sed cum aliter visum fuerit in
excelsis apud omnium conditorem, qui novit
in abscondito consilia malignantium: rebus
dissidentibus providit, et ad clamorem
Christiani populi consolandum: disponit
in Apostolica sede, virum fecundum cor suum,
qui sui praedecessoris indirecta dirigat, et
malefacta [corrigat, totius mundi paci provideat,
et nos in maternam dilectionem Ecclesiae
dirigat et] reformet: ad quod votis ardentibus,
totisque conatibus, insudamus, ut pacis
|
|