1 A sociis dilectis et amicis karissimis pariter rogatus et etiam  
sepius ut eis aliqua utilia in dictamine compilarem, contradicere  
non audeo et inchoare verecundor, timens ne, si forte aliqua  
magisterii mei posuerim dicta, emuli mei derisorie dicant: « Movebit  
cornicula risum furtivis coloribus nuda.» 
2 Ut ergo emulorum dentes verissimis valeam frangere argumentis,  
qui esse impossibile dicebant quod promisi, que in arte  
dictaminis utilia cognoverim esse, prout ingenii vena michi respondet  
ad votum, in hoc opusculum ponere procurabo, ut illos  
esse mendaces possim verissime comprobare. 
3 Ponam igitur primo salutationis unicuique persone convenibiles,  
secundo quot partibus epistola possit constare et que debeant vitia e 
vitari, tertio exordia unicuique convenientia, prout michi fuerit ex  
alto promissum. 
I 
[QUE SALUTATIONES UNICUIQUE PERSONE SINT CONVENIBILES] 
1 Quia igitur dominus papa est primus et pater omnium Christianorum,  
ab ipso est primum in omnibus sumendum initium et sic per,  
ordinem de gradu procedamus in gradum.  
2 Sic enim salutat dominus papa universos Christi fideles. Premittit  
nomen suum cuicumque scribit et archiepiscopos, patriarchas 
et episcopos, cardinales vocat 'venerabiles fratres', ceteros autem
  |  
  |