Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 436


ARTICULUS 7
Utrum pater sit maxime diligendus, vel filii, vel benefactores;
vel seipsum debeat diligere, vel uxorem, vel fratres, vel matrem
Ad septimum sic proceditur.
1. VIDETUR quod pater non sit maxime diligendus. Effectus enim affectui
respondet, et ipsum demonstrat. Sed magis ostendere debemus effectum amoris
filiis quam patribus: non enim filii debent parentibus thesaurizare, sed e converso,
2 Corinth., cap. 12. Ergo filii magis amandi sunt quam parentes.
2. Praeterea, caritatis ordo naturae ordini non repugnat, cum caritas naturam
non destruat, sed perficiat. Sed naturaliter homo plus diligit filium quam
patrem; sicut etiam naturaliter plus diligit beneficiatum, quam e converso,
inquantum relucet in eo suum bonum magis, ut dicitur in 9 Ethic. Ergo et
secundum caritatem filii parentibus sunt magis amandi.
3. Praeterea, unusquisque debet seipsum plus diligere quam aliquem alium post
Deum. Sed uxorem debet homo diligere sicut seipsum, cum sit unum corpus
cum ea. Ergo debet uxorem magis quam alium aliquem diligere.
4. Praeterea, magis debemus diligere eos qui nos magis diligunt. Sed matres
magis diligunt filios quam patres. Ergo et filii magis debent diligere matres
quam patres.
5. Praeterea, similitudo est causa amicitiae. Sed filiae magis similantur matribus
quam patribus. Ergo ad minus filiae debent plus amare matres quam patres, et
sorores quam fratres; et ita ordo qui in littera ponitur, non est universalis.
6. Praeterea, fratres Petri sunt propinquiores patri eius quam filii sui. Si ergo
pater esset super omnes alios diligendus, fratres essent magis diligendi quam
filii: cuius contrarium in littera dicitur.
SED CONTRA, super omnia debemus diligere Deum. Sed amor quem habemus ad
patrem, magis similatur amori quem habemus ad Deum, qui est pater noster.
Ergo patrem super omnes alios magis debemus amare.
Praeterea, ille cui nunquam sufficienter potest retribui, maxime est amandus.
Sed, sicut dicit Philosophus in 8 Ethic., nunquam sufficienter possumus
retribuere patribus, a quibus esse, nutrimentum et disciplinam accepimus. Ergo
maxime inter proximos debemus patrem amare.
Praeterea, quanto maior est amor, tanto firmior est. Sed amor filii ad patrem est
firmior quam e converso: quia filii non possunt abnegare parentes, sicut possent
patres filios abnegare, et eos propter aliquod crimen accusare et expellere a se,
ut dicitur 8 Ethic. Ergo magis diligendi sunt patres quam filii.

Torna all'inizio