Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 160

Tomus II


pro indiviso eisdem fratribus fidelibus
nostris dandam et concedendam [duximus,
ac etiam confirmandam].
Cap. III.
Privilegium concessum Aquinatibus.
Satis nobis cedit ad gloriam, et regiae dignitatis
fastigia sublimamus, si motus nostros
clementiae virtute prospicimus et mansuetudinem
in subditos exercemus: cum crescat
in eis etiam erga nos vigor devotionis et fidei,
si fragilitatis humanae memores, aliquid severitati
detrahimus: quae punire possemus in gladio,
lenimento misericordiae mitigamus. Ea
propter per praesens scriptum notum facimus
universis fidelibus nostris, tam praesentibus,
quam futuris: quod, licet universitas civitatis
Aquini dudum propter malitiam temporis
tunc instantis, ad falsas suggestiones aemulorum
nostrorum, visa fuerit a fidei nostrae semitis
deviasse: quia tamen saniori ducta consilio,
ad fidem et beneplacitum nostrum concorditer
rediit, et nostrae misericordiae gratiam
humiliter imploravit: nos qui pulchrum vindictae
genus aestimamus, ignoscere omnes
offensas, quas universitas ipsa et singuli homines
civitatis ipsius contra Majestatem nostram
propterea visi sunt hactenus incurrisse, eis de
clementia nobis innatare mittimus, et ut ipsos
benigne recepimus in gratiae nostrae sinum.

Torna all'inizio