Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 2017


monimentum est, et post emensum aliquandiu litus Metagonium
promontorium, quod huic mari finem faciens Affrico
prestat initium. Sane, etsi in litore non sit, quia aliquando ad
mare pertinuisse videtur, mirabile quoddam non erit incongruum
recitasse. Est ergo ad intrinseca Numidie locus in quo
spine piscium, muricum ostrearumque fragmenta, saxa attrita
uti fieri solent assiduo mari motu, infixe preterea cautibus ancore
et alia plura testantia ibidem iam mare et portuosum
etiam fuisse, nil fidei minuente solo, cum nil herbidum
alat.
 
OCCEANUS hic pater et aquarum perpetuus hospes est, adeo
grandis ut soli Deo creatori suo comprehensibilis sit, omnem
preterea ambiens et continue indefidentibus undis terram,
quam et pluribus atqua variis incursionibus intrans commerciis
reddit habiliorem et humectationibus fecundiorem facit
illanque circum statutis vicissitudinibus adeo impetuoso invadit
estu ut feras ex litore repentino redditu rapiat et non nunquam
marinas beluas in sicco destituat. Cuius estus causas plures
reddidere maiores, quas ego, cum alterius videantur considerationis,
omictam. Cur dicatur etiam Occeanus plures dicuntur
rationes. Nam alii eo quod more circuli terram ambiat; alii
quod ocius currat, quod magis et nomini et operi adaptatur;
alii quod ut celum purpureo colore conspicuum sit, et huiusmodi:
quarum que magis placet accipiendam lectori relinquo.
In eo insule infinite et beluarum infinita monstra, et ex
eo quicquid fontes, quicquid lacus et flumina, quicquid ubicunque
sit liquoris humiditatis vel cuiuscunque aque sumitur
et derivatur exhaurientibus terre visceribus.
OPUNTIUS sinus est in Egeo mari ab Opuntio civitate denominatus,
Thermopylis proximus.
ORCADUS Occeanus ab insulis Orcadibus quibus circunfusus
est dicitur. He autem numero .XXX. sunt angustis inter se
distincte spadis, ex quibus .VII. que Emodes appellantur Germanico
litori opposite sunt in eo sinu quem supra Codanum
diximus. Ex his autem Codannovia, quam Teutoni incolunt, ut
fecunditate alias sic et magnitudine excedit. Relique Sarmatis

Torna all'inizio