si autem ipsi filii mei emere noluerint rem ipsam, quantum
eius fuerit porcionem in integrum in Sancti Benedicti eveniant
monasterio, et predicti servi et ancille eius porcionem cum suis
cespitibus liberi, ut dixi, vadant. de re autem, que mihi pertinet
de Benedicto et de ipsa uxore eius, de quarta que ei pertinet,
quam michi ante hos annos dedit, similiter disposui: si || filii mei rem
ipsam emere voluerint, iusto precio pro eorum et mea anima per
sacerdotes dare debeant; quod si fortasse eorum non fuerit con--
gruum rem ipsam comparare, totum in integrum in Sancti Bene-dicti monasterio eveniant in possessionem, excepto servos atque
ancillas, qui vadant liberi et soluti cum suis cespitibus. ea racione
hec omnia, que superius legitur, disposui, dum ego vixero mee
sint potestati in omnibus faciendi que voluero, et quicquid exinde
in alia parte iudicavero stabile permaneat. nam si in vita mea
de hoc, que superius legitur, in alia parte non iudicavero, et in
isto tramite remanserit iudicatum, omma, sicut supra dictum est,
post meum obitum sic permaneant, sicut adfictum est, ita tamen
hic subtus affigimus, dum ego vixero, serviant mihi ipsi filii Grasoaldi;
post vero meum obitum, habeant salva libertate sua ad
filiis meis ungencia ad Sanctu Angelu in Gargano, et in exercitu
ambulandum, amplius nichil aliquam habeant occupacionem. Ego
qui supra Petrus te Tundipertum notarium, ut scriberes rogavi,
e tenore ut munimen istud mihi reddere deberent; post tradito
complevi et reddidi. Actum Benevento.
25 DE NIFFIO ET ASSANU.
In nomine Domini. Anno principatus domni nostri Grimoaldi
.XIIo, mense februario, undecima indiccione. Ideoque ego
|
|