(2) «Ve ergo qui coniungitis domum ad domum et agrum  
agro copulatis usque ad terminum loci». «Repleta est terra  
argento et auro et non est finis thesaurorum eius». «Propter  
iniquitatem avaritie eius iratus sum et percussi eum». 
XI 
 De licitis opibus.  
(1) Ceterum Abraham dives fuit, Iob locuplex, David opulentus.  
Et tamen de Abraham inquit Scriptura quia «credidit  
Deo et reputatum est illi ad iustitiam», et de Iob quia  
«non erat ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens  
Deum et recedens a malo»; de David autem quia Dominus  
invenerit virum secundum cor suum. At isti fuerunt «quasi  
nichil habentes, et omnia possidentes», secundum illud  
prophete: «Divitie si affluant, nolite cor apponere». Nos  
autem sumus omnia possidentes quasi nichil habentes, secundum  
illud psalmiste: «Divites eguerunt et esurierunt». 
(2) Facilius enim invenies qui diligat divitias et non habeat  
quam qui habeat et non diligat, quia sicut difficile est esse  
in igne et non ardere, ita difficilius est possidere divitias  
et non amare. Audi prophetam: «A minore usque ad maiorem  
omnes avaritie student, et a propheta usque ad sacerdotem  
cuncti faciunt dolum».
  |  
  |