beatos se fore tam pretiosę margaritę pondere profitentur. Illo
itaque die minas aeris formidantes ire noluerunt. Romualdus
autem exhortatus est eos ut statim in spe divinę gratię iter
inciperent, spondens eis quia nullum omnino periculum sustinerent.
Illi tamen, tota die ibidem commorantes, nocte
navigare ceperunt.
Circa diluculum autem subito venti seviunt, tempestas oritur,
mare ab imo fundo versatur. Iam vero furentes undique
procellę ipsos quoque remiges transvolant et navim hinc inde
concutientes totas pene tabulas laxant. Videres itaque homines,
alios quidem se ad natandum exuere, alios vero diversis se aplustribus
religare, quosdam autem, ut supernatare fluctibus possent,
remos aut lignum aliquod strictum tenere. Cumque
in tanto discrimine non iam dubium desperatis omnibus naufragium
immineret, ilico Romualdus ad solita videlicet orationis armamenta
cucurrit, et reclinato paululum capitio, capite devexo
in gremium, preces sub silentio ad Dominum fudit; deinde Ansoni
abbati, qui comminus assidebat, secure precepit dicens:
«Denuntia», inquit, «nautis ut nequaquam timeant, sed omnes
se incolumes evasuros absque ulla penitus ambiguitate
cognoscant». Vix modicum post hoc et ecce ultra omnium
spem absque ullo humano studio ipsa se navis dirigit et mox in
portum Capreolę civitatis delapsa celeriter subintravit. Tunc
|
1
5
10
15
20
|