De Bernardo diacono ecclesie Sancti Antonini, q[ui] ab assasinis Monachi de
Bibianello interfectus fuit, et precedenti millesimo interfectus fuit similiter
dominus Peregrinus presbiter plebis Cavilliani a malefactoribus
supradictis.
Item, his diebus, captus fuit a Monacho de Bibianello, qui et
de Canossa, Bernardus Guilielmi diaconus ecclesie Sancti Antonini
de Castellis, et confessus est de plano et voluntarie sine tormento,
ut dicebant hi qui ceperant eum, quod volebat tradere
Bibianellum et dare illis de Gipso. Et statim secuerunt cannas
gule eius et circumduxerunt eum per castrum, defunctum nudatum,
postmodum precipitaverunt eum de castro tamquam vile
cadaver. Et sic fuit sepultus cum sola camisia ad Sancti Antonini
ecclesiam. In festo sancti Iohannis Baptiste, cum cantarem
missam in Bibianello, cantavit ad illam missam Evangelium
homo iste, et eodem anno sequenti die post festum Decollationis
sancti Iohannis Baptiste, in die Sabbati, fuit iste decollatus.
Sorori vero eius, Berte nomine, linguam preciderunt et
expulerunt <eam> de Castellis, ut in perpetuum non rediret.
Imponebant enim ei aliquam culpam sicut et concubine eius
sive amasie seu focarie, scilicet quod esset annuntiatrix malorum
secretorum inter illos de Gipso et aliquos de Castellis pessimos
proditores. Senex erat diaconus iste, focariam habebat, et finaliter
nescivit vel noluit confiteri. Martinellus dicebatur ille qui
interfecit eum, quidam assasinus et famosus malefactor, quem
Monachus de Bibianello secum tenebat in castro.
Item, precedenti millesimo, interfectus fuit dominus Peregrinus
presbiter plebis Cavilliani ab assasinis Monachi de Bibianello,
similiter maculam imponebant, scilicet quod non bene ex parte
Monachi vellet existere, et multa alia que non sunt digna memoria
et relatu. Et IIII fuerunt qui interfecerunt eum, scilicet Raimundellus,
Iacobellus, Acortus et Ferarellus. Hi IIII familiariter
cum eo cenaverant quodam sere, et, cum de nocte in camera
sua et in lecto suo dormiret, gladiis interfecerunt eum et ita deformiter
tractaverunt eum et derisionem fecerunt de eo, ut monstrum
horribile videretur.
|
|