| collectam peccuniam tributorum ad publicum aerarium
 accessisse. Lauda ergo deum tuum, o cesar, mente sincera et in
 perseverantia laudis intende, prospere procede et regna.
 O quanta et qualia, quę pertinent ad doctrinam tuę informationis
 et ad augmentum tui honoris, in hoc libro videbis;
 unde valde et multum gaudebis. Sunt enim ibi quędam inserta
 de puericię tuę hystoria deque pontificum Italię fide permodica
 superadditis quin etiam aliis corporis et animę
 necessariis. Quibus iterum iterumque relectis sede pro
 tribunali, o cesar, cum tuis electis et discerne arbitrio
 iustitię, quotis benivolentię privilegiis sit dignus vir iste, qui
 contra desertores pro regia fide fungitur vice agonistę. Plurium
 quidem obsequiorum ponderibus dorsum exhibuit et
 secundum evangelium sicut ministrans servus fecit, quod facere
 debuit. Nam ipse est phenestella, ipse monitor, ipse
 hystoriographus, ipse propheta et plus quam propheta.
 Quodcumque enim intimat scripto, monstrabit et digito. Iustum
 est itaque, ut largitricis gracie plenitudine respicias eum
 de imperialis potentatus altitudine. Assumpta quęso stabilitate
 accede, mi domine, ad legendum; non desinas usque ad
 finitimum complementum. Dicit tibi Cato: Multa legas
 
 p. 106
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 |