XXV.
Domini pape fere ad omnes prelatos pro elemosina.
Eug(enius) episcopus seruus seruorum Dei uniuersis archiepiscopis episcopis abbatibus plebanis et omnibus Dei fidelibus per Tusciam et Longobardiam constitutis, ad quos littere iste peruenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Apostolo ammonente didicimus, quod sicutacqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum, et iterum: date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis. Uel: qui secularibus dediti sunt diuinis libere uacare non possunt, pro locis, qui ad Dei honorem constituuntur, plurimum debent esse solliciti, et ut suas personas peccatorum mole depressas possint exhonerare, eis pietatis et caritatis intuitu digna suffragia ministrare. Lator presentium M. nomine, nobilis Aretine ciuitatis et indigena, mundum relinquere et Deo seruire desiderans quandam ospitalem domum ad humani generis liberatoris honorem hedificare incepit, cui possessiones et uniuersa bona sua deuotissime contulit, ubi siquidem pauperes recipiuntur, debiles membrorum quiete suscepta reficiuntur, infirmis omnibus diuersa humanitatis beneficia exhibentur, et si aliquem ibi mori contigit honorifice sepelitur. Quia igitur ad tantum opus perficiendum (uel: ad tantum seruitium Dei perficiendum) proprie facultates non suppetunt, per presentia scripta uniuersitatem uestram rogamus, monemus et exhortamur in Domino, quatinus de bonis uestris a Deo prestitis uestras ei elemosinas impendatis, ut per hec et alia bona, que feceritis, pertingere ad eterna gaudia ualeatis.
|
|