Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 95


superbe et crudeliter victoriam exercuere. Non hominum caede,
non templis, non sacro ullo loco aut prophano infandae manus
abstinuerunt; omnia divina et humana barbara prophanavit temeritas,
sed haec, quia in gremio fortunae sita, minus fortasse lugubria,
illa clades multo maior, illa et dolore et lamentatione dignior,
quod Urbs capta non solum civibus est exhausta, publicis privatisque
operibus deformata, sed divino etiam litterarum thesauro, qua
una re incolumi caetera suo stare vestigio videri potuissent,
bibliothecis publicis et privatis flamma vel rapina consumptis,
nihil spei reliquum posteris facere. Proh dolor! quot labores curae
vigiliae, quot rerum monumenta paucis diebus, ne dicam horis,
interiere; sed quam dira sit tum clades accepta ipsum postea tempus
declaravit. Remisit tempestas illa, et si sero remisit tamen.
Victi italis finibus barbari cessere, sermonis foeditas quae passim
inoluerat non cessit; recepit aliqua ex parte Roma suum cultum et
nitorem, loquendi proprietatem non recepit, et brevi, ubi semel
foeda illa barbaries se illius ruinis insinuavit, nulla veri sermonis
cura, nullum prioris linguae desiderium incessit quemquam. Auxit
id malum longa aetas, quae non solum negligentiam peperit, sed
divini etiam muneris memoriam dira oblivione immerserat: iam
enim (si vera loqui volumus) nemo post funestissima illa tempora
ad annum hinc circiter quinquagesimum romana locutus lingua
videri potuit, aut si quis extitit qui potuerit id praestare, non
magis est inter suos auditus, quam si ignoto aliquo sermone fuisset

Torna all'inizio