Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 902


EXPOSITIO TEXTUS
«Aut si de pedibus, ad servitutem subiicienda». Non videtur esse verum per hoc
quod dicitur Gen. 3, 16: «Sub viri potestate eris». Et dicendum quod hoc in
poenam mulieris inobedientis inductum est. Vel dicendum quod non est sub
potestate viri per modum servitutis, sed per modum gubernationis.
«Ideoque potius de illo addito quam de ipsa costa mulier facta deberet dici».
Haec conclusio non sequitur: cuius ratio in obiectionibus dicta est.
«Eo sane miraculo quo postea de quinque panibus a iesu caelesti benedictione
multiplicatis quinque millia hominum satiata sunt». Haec similitudo etiam ad
probandum eius propositum non valet: quia Augustinus eo modo multiplicationem
illam factam dicit, super Ioan., sicut ex paucis granis crescunt
multae segetes: quod quidem per attractionem humoris a terra certum est fieri.
«Cum Angelorum ministerio facta sit mulieris formatio, non est eis tamen tribuenda
creationis potentia». Quod quidem ministerium esse potuit in separatione
costae, et in congregatione materiae, ex cuius conditione corpus mulieris
formatum est.
«Tamen propter effectus diversos pluraliter dicit Augustinus causas primordiales
omnium rerum in Deo esse». Et hoc est secundum quod dicuntur plures
ideae secundum diversos respectus ad creaturas, ut supra in 1 libro dictum est.

Torna all'inizio