| Altera autem die dux Uenetie cum magna nauium et populi multitudine, et patriarcha Uenetie
 simul cum patriarcha Aquileie et omnibus suis suffraganeis ad pedes Alexandri pape
 humiliter accedentes, ipsum processionaliter cum summo honore et gloria usque ad sancti
 Marci ecclesiam deduxerunt, in qua facta oratione populum benedixit. Dehinc nauem ducis
 cum ipso simul ingressus, usque ad palatium patriarche ueniens, in ipso hospitio se recepit.
 Episcopi autem et abbates uicinarum partium, aduentu pape cognito, omnes cum suis clericis
 ad eius uestigia deuote [et] humiliter accesserunt. In festo autem annuntiationis Uirginis
 papa a duce Uenetie et magnatibus eius affectuose rogatus ad ecclesiam sancti Marci cum
 cardinalibus suis accessit, et in ea missam publice decantauit.
 Fridericus autem imperator, qui apud Cesenas morabatur, cum aduentum pape in Uenetiis
 cognouisset, Madeburgensem archiepiscopum et electum Guarmaciensem et protonotarium
 suum ad eum transmisit, affectuose postulans, ut, si ei placeret, locum futuri colloquii a
 Bononia transmutaret; non enim sibi tutum fore arbitrabatur, Christianum cancellarium suum
 cum aliis nuntiis illuc dirigere, eo quod eiusdem loci ciuibus odiosus esset pariter et offensus,
 quia eos in bello deuicerat et iniurias plurimas et dampna intulerat. Quibus papa respondit:
 Imperator legatorum nostrorum et Lombardorum consilio, communi pariter et assensu, tractatum
 pacis apud Bononiam habere disposuit, quod ergo de eorum communi uoluntate est
 dispositum, non debet sine communi consilio immutari. Qua de causa Alexander papa
 cardinalibus, qui erant Rauenne, archiepiscopis, episcopis et abbatibus, potestatibus, consulibus
 et rectoribus Lombardie mandauit, ut ei Ferrariam occurrerent, quatinus, communicato
 eorum consilio, imperatori de loco, in quo habendum esset pacis colloquium, et de alii suis
 petitionibus responderet. Ipse uero cum Uenetiis diebus esset quindecim demoratus, per
 mare Lauretum uenit, dehinc per Padum Ferrariam cum galeis undecim in dominica passionis
 ascendit. Ubi ab episcopis multis et eiusdem urbis ciuibus et magna populi multitudine,
 que illuc propter feriam, que illuc celebrabatur, conuenerat, satis est magnifice et honeste
 susceptus. Proxima uero septimana Rauennas archiepiscopus cum suis suffraganeis,
 | 
 |