Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 7


Quibus insimul congregatis, propter quod venerat,
dixit litterasque sanctissimi domini Frederici regis publice
ostendit atque Mediolanum se eas debere deferre ait. Laudenses
autem ipsas litteras videntes et, quod prius per verba predictorum
Albernardi et Homoboni non crediderant, oculata
fide videntes et per litteras regis nunc firmiter credentes,
quasi semivivi omnes effecti, valde dolentes, quid facerent
vel dicerent nescientes, pernimium obstupuerunt; ac unus
versus alium prospiciens, per quoddam tempus, quasi mutefacti
omnes forent effecti, pre nimia tristicia et maxime Mediolanensium
timore nihil loquentes steterunt. Tandem unus
ex consulibus surgens quasi lugendo et voce mutata versus
Sicherium sic ait: "Domine Sicheri, de his verbis, que protulistis,
nos omnes valde miramur, quia — ipsum Deum in
veritate testamur — Albernardum et eius socium in Alamania
nostro consilio neque etiam scientia numquam venisse neque
has litteras, quas nobis ostendistis, a domino nostro rege
unquam impetrasse in veritate sciatis. Unde multum miramur,
quod duo tam stultissimi viri tam maximam et periculosam
rem, que non solum ad amissionem rerum omnium nostrarum
pertinet, verum etiam ad destructionem et interitum omnium
personarum nostrarum spectat, sine nostro consilio unquam
ausi perpetrare fuerunt." Dicens insuper etiam ei: "Quoniam,
si hec res fieri deberet, non tamen apto adhuc tempore facta

1



5




10




15




20



Torna all'inizio