Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod fides non sit circa verum complexum. Quia, ut dictum
est, obiectum fidei est simplex veritas. Sed in simplici non cadit aliqua complexio.
Ergo non est circa verum complexum.
2. Praeterea, fidei succedit visio. Sed visio patriae erit de incomplexo. Ergo et
fides.
3. Praeterea, fides formatur caritate. Sed caritas habet pro obiecto bonum
incomplexum. Ergo et fides verum incomplexum.
4. Praeterea, sicut dicit Philosophus in 3 de Anima, in compositione
intellectuum cadit tempus. Sed de substantia fidei non videtur esse tempus;
alioquin nullus fuisset tempore nativitatis Christi fidelis, nisi qui credidisset
eum tunc nasci. Ergo fides non est circa verum complexum.
5. Praeterea, fides eadem est semper. Sed enuntiabilia non manent eadem: quia
nos credimus Christum natum, quem patres crediderunt nasciturum. Ergo fides
non est enuntiabilium.
SED CONTRA, fides est media inter opinionem et scientiam. Sed tam scientia
quam opinio est enuntiabilium. Ergo et fides.
Praeterea, per fidem differt fidelis ab infideli. Non autem differt per incomplexum:
quia Iudaeus credit adventum Christi sicut et nos; sed in hoc distinguimur,
quia nos credimus eum venisse, quem ipsi expectant venturum. Ergo fides
est de complexis.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod fidei possit subesse falsum. Omne enim verum contingens
potest esse falsum. Sed fidei subest aliquod verum contingens, scilicet
passio Christi, quia fuit voluntaria, et ex libero arbitrio tam Christi quam
Iudaeorum dependens. Ergo fidei potest subesse falsum.
2. Praeterea, in tempore ante passionem Christi postquam credidit Abraham
Christi passionem futuram, constat quod possibile fuit tunc Deo alio modo
humanum genus liberare: quod si fuisset, fides Abrahae falsificata fuisset. Ergo
fidei potest subesse falsum.
3. Praeterea, spei potest subesse falsum: quia aliquis sperat se habiturum vitam
aeternam qui nunquam habebit: et similiter caritati: quia aliquis promittit aliquid
ex caritate quod non faciet, sicut de apostolo patet 1 Cor. 1. Ergo et fidei.
4. Praeterea, latria per fidem dirigitur. Sed in actu latriae aliquis potest errare,
sicut qui credit esse hostiam consecratam quae non est consecrata, et eam adorat.
Ergo et fidei potest subesse falsum.
|
|