coniunctionem interposueris, ut "populusque Romanus". 12 Et
sciendum quod si ex duobus obliquis componantur, indeclinabilia
sunt ex utraque parte; si uero ex recto et obliquo, uel contra,
ex parte recti tantum declinantur. 13 Cum uero ex duobus nominatiuis
componitur, ex utraque parte declinatur, ut "res publica,
rei publice", ubi, sicut Greci dicunt, non uidetur compositionis
coniunctio permanere, cum compago qua coherent debeat immobilis
esse, sed possumus dicere per singulos casus ea componi
quandocumque in medio mouentur. 14 Solum autem "alteruter"
ex duobus nominatiuis compositum, non tamen ex utraque parte
est declinatum, "alterutrius", quia omnia in ius genitiuum
terminantia hunc trium generum deberent habere communem,
"unus, una, unum" "unius", "ille, illa, illud" "illius". 15 Non solum
autem nomina, sed et omnes partes orationis habent composita,
absque interiectionibus, que sunt semper simplices, et absque
participiis, nisi solummodo illa que non uerborum sui temporis,
id est preteriti, sed participiorum simplicium regulam seruant, ut
"contigi, contactus" (a simplici "tactus"), "coactus", "collatus". 16
Reliqua sunt uel simplicia, ut "faciens", uel decomposita, ut
"efficiens", ab "efficio", 17 Que enim per se componuntur, in uim
nominum transeunt, ut "potens", "impotens", "doctus", "indoctus".
|
|