: Chronicon Novaliciense

Pag 318

APPENDIX


et cum fuisset intervallum quasi punctum unum, auditum
est tonitruum magnum in cęlo, quod omnes qui audierunt et viderunt
tam inmensum lumen exterriti sunt et pavefacti.
<III>. Preclui apice apostolice dignitatis decenter predito,
perspicuaque prosapia luculente ingenuitatis ineffabiliter precluenti
atque vasto dogmatę sophię rutilantis ac sempiternę sollerter
instituto, domno Iohanni venerabili pape insignique patrono
totius Ecclesiae christiane religionis ac vere fidei, nec non
auctori rectę credulitatis, quem Dominus post se dignatus est
sublimare in sacratissimo suggestu Petri et Pauli principum apostolorum
et cui rite conmisit oves sacri gregis, BELEGRIMUS humilis
abbas cunctique fratres cenobitalem vitam ducentes in cęnobio
beatissimi Petri prisco tempore structo fere alpes Sigusię
civitatis, quae est confinis Italiae, in loco qui nuncupatur Novalicium,
a quodam patricio, nomine Abbone, tempore scilicet
Theoderici regis et deinceps a Karulo imperatore cunctisque Romanorum
principibus, videlicet consulibus, patriciis et senatoribus,
quin etiam ab universis ordinariis Romane Ecclesiae sacris
litteris precepti et privilegii corroborato atque beatissimo Petro
claviculario caelesti dicato, insuper, pro nefas, a dyra gente
Sarracenorum, illo superveniente, funditus dissipata, sed rursum,
annuente gratia superni Conditoris, a quodam marchione,
Adhelbertus nomine, pater Berengarii regis qui dicebatur,
feliciter restaurato in oppido quod dicitur Bremidum, iugem
eternae famulationis et assiduę venerationis constantiam continuamque
ineffabilium orationum seriem. O clementissime pastor

Torna all'inizio