basilice Beati Petri usque ad Castellum Crescenti destruxit, et de Romanis gloriose triumphavit. 
Post hec Transtiberini et maior pars Romanorum fidelitatem et precepta Imperatoris 
dolose et fraudulenter iuravere. Die autem kal. Augusti Pasqualis papa in Beati Petri 
basilica cum Imperatore ac copiosa Romanorum multitudine cum ingenti gloria celebravit. Sed 
Oddo Fraiapane, qui Alexandrum papam contra voluntatem Imperatoris in cartularia manutenebat, 
filii Petri Lei atque Corsi precepta et fidelitatem Imperatoris iurare noluerunt, imperator 
Fridericus suum nuntium ad Pisanos direxit, rogans eos ut sibi velocissime cum VIII 
galeis auxilium contra Romanos impenderent. Pisani vero, qui magnum stolum L galearum 
et XXXV sagittariarum atque aliarum multarum navium, ac copiosam multitudinem virorum, 
armorum et victualium magnificentissime ad honorem et servitium Imperatoris et ipsorum 
Pisanorum faciendum, versus Romam, Puliam, Siciliam et Calabriam preparaverant, et dictus 
navalis exercitus, intrante Augusto, iter movere ceperat, preceptis Imperatoris obedientes,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
 
  |