palatium reddiit. Et propter hoc fedus quod inter Sclavos et Veneticos olim fuerat, disruptum est.
[15.] Eodem tempore Saudan Sarracenorum princeps, qui in Varensi urbe iam dudum captus usque ad tempus istud carcere trusus manebat, ab Aldegisi Longobardorum duce dimissus, iterum post aliquantum tempus Tarantum reddiit multaque postea christianis mala induxit.
[16.] Dehinc mortuo Domogoi Sclavorum pessimo duce, domnus Ursus dux et Iohannes suus filius cum Sclavis pacem et concordiam iniit; tamen adversus Narrentanos, cum quibus iurgium habebat, exercitum misit.
[17.] Hac tempestate Dominicus Olivolensis episcopus mortuus est, qui Olivolensem sedem annis gubernavit. Domnus Iohannes archidiaconus Marini Patricii filius in loco eius ordinatus est.
[18.] Petrus siquidem patriarcha, qui Romae fuerat, una cum Iohanne papa Ravennam adveniens ibique septuaginta episcoporum sinodo congregata, duos episcopos Venetiae, id est Petrum Equilensem et Leonem Caprulensem et eos, qui erant in eadem provincia electos, ad eundem concilium convocavit, ut contentionis causam inter Ursonem ducem et patriarcham diligentissime determinaret. Sed dum episcopi cum electis tarde et expleta iam sinodo Ravennam venirent, communione a papa privati, duce tamen interpellante soluti sunt.
[19.] Circa hęc tempora Carolus Francorum rex, quem dudum Iohannes papa regem Italię unxerat, Papiam adveniens, regnum invasit; ad quem papa profectus digno honore susceptus est.
[20.] Petrus vero patriarcha Boloniam veniens, aliquamdiu ibi commoratus, rursus Parmam adiit ac deinde domni papae amore Papiam petiit. His diebus
|
|