A.D. MCLXIII, XIII kal. Iulii, Pisanis in pace commorantibus, et nullum apparatum 
triremium habentibus, IanuensesXXV galeas habentes, diffidentiam per litteras eorumque 
nuntios indixerunt, et rupto pacis federe, cum periurio nefandissimo guerram crudelissimam 
cum eis ex inproviso inceperunt. Caprariam XI kal. Iulii igne succenderunt. Eodem 
die, ad caput Sancti Andree de Ilba, Ubertum quondam Sigerii gladio interfecerunt; Bonaccursum 
consulem et legatum, venientem in una galea de Sardinea cum decem hominibus, 
ceperunt, aliis per terram fugientibus, de quibus Tepertum filium Ugonis Teperti, et Tiniosum 
Viselle et Uliverium notarium, cum aliis VI hominibus, gladio occiderunt et galeam 
sumersam iuxta litus insule Corsice pre nimio timore reliquerunt, et unam sagittiam de Provincia 
venientem prendiderunt, et tres naves magnas et vacuas ad fauces Arni demerserunt 
et tres vacuas in Portu Pisano in Magnali cremaverunt; que omnia plus quem quinque 
milibus libris valuere. Pisani vero hec audientes, magna tristitia et dolore moti, X galeas 
et XI sagittias, ad modum galearum, velociter ordinaverunt et caput Corsi vastaverunt. Morantibus 
illi super guardiam maris in Planosa, duas magnas naves ditissimas Ianuensium, 
unam de Suria et aliam de Constantinopoli venientes, VIII idus Iulii ceperunt, ubi LXII 
Ianuenses  mortui fuere, alii capite truncati, alii gladio occisi. Postea, aliam navem venientem 
de Cecilia, in Ilba pridie idus Iulii prendiderunt; quarum navium havere plus quam 
viginti milibus libris valuit. Pisani, hec audientes, repleti sunt gaudio magno, et omnes Deo 
laudem dederunt. Et velociter XIIII sagittias ad similitudinem galearum preparaverunt, et in 
occursum eorum usque ad portum Populonii iverunt, et XII galeas Ianuensium, ad Pisanorum 
stolum venientes, in fugam converterunt. Postremo cum navibus et havere et cum Ianuensibus 
LV captis. Pisas cum honore et letitia XI kal. Augusti redierunt. 
A.D. MCLXIII. Pisani XXIIII galeas et XXX sagittias preparaverunt pro navali bello 
faciendo ad portum Veneris, et pro vastanda tota Marcha Ianue usque ad portum civitatis 
ipsius. Cum hec aguntur Pisis, Ianuenses, quia in mari cum Pisanis eo anno non poterant,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25
  |