nec alterius auxilio indigerent, quid deterius 			c.85v.b 
homine inveniretur? Quid effrenatius? Quid inhumanius? 
Sed quoniam fragilis est nec sine aliorum suffragio 
potest vivere, societatem appetit, ut sit tucior 
et ornacior vita eius. Rursus, si mori non poterit ante 
senium, non indigebit cibo, nec ede, nec veste et per 
consequens non homo, sed deus erit. Quid enim ventos 
aut ymbres aut frigora metueret, quorum vis langores 
adducit? Patere me, lector, veritatem scribere: 
mors bona est, prout dicam per plura capitula que sequuntur, 
verum nos temporalia multa ligant. Ideo difficile 
censemus ab ipsis removeri, quia tam viciis iacuimus 
quod non inquinati sumus, sed infecti. O ceci, non 
est res magna vivere, vivunt enim omnia bruta, sed magnum 
est honeste mori, prudenter ac fortiter. Ideoque 
dicebat Seneca in LXXVII Epistula ad Lucilium: "  Altius 
intuentibus, omnis nostra vita supplicium; in hoc 
enim profundo pellago // nunquam stabili consistimus c.86r.a 
loco: pendemus et fluctuamur elidimurque alter in 
alterum naufragantes, nec portum aliquem nisi mortis
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |