De Stige plene 									c.95r.b 
Rubrica LXI 
Stix palus Inferni est, poetarum carminibus gloriosa, 
quam Ditem Inferorum civitetem ambire dicit omnis 
fictio poetarum. Nec inmerito, quia qui apud Inferos 
cruciantur absque spe venie aut leviores pene in tristicia 
sunt eterna. Ideo maternus Poeta finxit, in secundo 
c. prime partis, scriptum esse: 
"  Lasciate ogni speranza, voi ch’entrate"  . 
Require in hoc li. c. primum. Hanc paludem poete 
fingunt ex Martis concubitu Victoriam genuisse, que 
tam strenue Iovi favit in giganteo prelio, quod deus 
deorum eam remunerasset premio ut, si quis deorum, 
iurans per Stigem peieraret Victorie genitricem, centum  
annis privaretur divinitate scribente Virgilio in li.VI: 
"  Cociti stagna alta vides Stigiamque paludem, 
Dii cuius iurare timent et fallere numen"  . 
Cuius figmenti dicunt racionem esse, quod ex Stige, idest 
tristicia, que generatur ex ira, homines preliantur, et 
in preliis una pars victrix est. Ergo mater Victorie, que
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |