illum locum: «Non miror si gentes qua ignorant Deum secuntur
ydolatriam».
Sextum et ultimum quod necessarium est ad salutem est in
bono usque ad finem perseverare; de qua perseverantia Dominus
dixit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Unde super
illo loco ubi Iudei dixerunt Domino: Si rex Israel est, descendat
de cruce, dicit Bernardus: «Immo, quia rex Israel est, non descendat,
sed sceptrum teneat, et salutem operetur in medio terre, et
perseverantiam quam docuit nunc ostendat».
De diabolo qui duos scolares occidit et tertium male tractavit.
Nunc cetera que ad istam materiam pertinent prosequamur,
ex quo de deceptionibus demonum dicare inchoavimus. In
civitate Bononie studebant tres scolares socii, de Tuscia oriundi,
qui Ordinem fratrum Minorum simul ordinaverant introire. Cum
autem penitus Ordinem beati Francisci intrare sperarent, sicut
condixerant siti, ordinaerunt ut unus ex eis iret in Tusciam
pro denariis acquirendis, ut haberent unde se possent induere et
alias expensas facere, sicut decet eos qui mundo abrenuntiant et
religionem noviter intrant; de qua materia Helisei et Mathei
nobile habetur exemplum et imitatione dignum, 3 Reg. XIX et
Luc. V. Cumque transisset Casalecclum et pervenisset ad pontem
Reni per viam qua ad Crespelanum itur, percussit eum diabolus
et precipitavit in fluvium et submersit et suffocavit; et postmodum
cadaver eius in villa Polesni fuit repertum nec dignum
habitum sepultura. Est autem villa Polesni ubi frater Peregrinus
de Bononia habuit possessiones suas. Est autem frater
Peregrinus homo spiritualis et litteratus, qui nunquam bibit nisi
aquam, et vinum abhorret; et bis fuit minister in Ordine fratrum
Minorum, scilicet in Gretia et in provintia Ianuensi.
Cum autem primus socius non rediret, quia non poterat, suffocatus
a demone, placuit duobus Bononie residentibus ut alter
eorum in Tusciam iret pro supradicta iam causa nec non et ad
socium inquirendum. Cumque pervenisset ad supradictum iam
|
|